I, q. 8, Intro
De existentia Dei in rebus
Quia vero infinito convenire videtur quod ubique et in omnibus sit, considerandum est utrum hoc Deo conveniat. Et circa hoc quaeruntur quatuor. - Primo, utrum Deus sit in omnibus rebus. - Secundo, utrum Deus sit ubique. - Tertio, utrum Deus sit ubique per essentiam et potentiam et praesentiam. - Quarto, utrum esse ubique sit proprium Dei.