III, q. 84, Intro
De sacramento poenitentiae
Consequenter considerandum est de sacramento poenitentiae. Circa quod primo considerandum est de ipsa poenitentia; secundo, de effectu ipsius; tertio, de partibus eius; quarto, de suscipientibus hoc sacramentum; quinto, de potestate ministrorum; sexto, de solemni ritu huius sacramenti.
Circa primum duo sunt consideranda, primo, de poenitentia secundum quod est sacramentum; secundo, de poenitentia secundum quod est virtus.
Circa primum quaeruntur decem.
- Primo, utrum poenitentia sit sacramentum. - Secundo, de propria materia eius. - Tertio, de forma ipsius. - Quarto, utrum impositio manus requiratur ad hoc sacramentum. - Quinto, utrum hoc sacramentum sit de necessitate salutis. - Sexto, de ordine eius ad alia sacramenta. - Septimo, de institutione eius. - Octavo, de duratione ipsius. - Nono, de continuitate eius. - Decimo, utrum possit iterari.