III, q. 8, Intro
De gratia Christi secundum quod est caput Ecclesiae
Deinde considerandum est de gratia Christi secundum quod est caput Ecclesiae. Et circa hoc quaeruntur octo.
- Primo, utrum Christus sit caput Ecclesiae. - Secundo, utrum sit caput hominum quantum ad corpus, vel solum quantum ad animas. - Tertio, utrum sit caput omnium hominum. - Quarto, utrum sit caput Angelorum. - Quinto, utrum gratia secundum quam est caput Ecclesiae, sit eadem cum habituali eius secundum quod est quidam homo singularis. - Sexto, utrum esse caput Ecclesiae sit proprium Christo. - Septimo, utrum Diabolus sit caput omnium malorum. - Octavo, utrum Antichristus etiam possit dici caput omnium malorum.