III, q. 70, Intro
De circumcisione
Deinde considerandum est de praeparatoriis ab Baptismum. Et primo quidem, de praeparatorio quod praecessit Baptismum, scilicet de circumcisione; secundo, de praeparatoriis quae currunt simul cum Baptismo, scilicet de catechismo et exorcismo. Circa primum quaeruntur quatuor. - Primo, utrum circumcisio fuerit praeparatoria et figurativa Baptismi. - Secundo, de institutione ipsius. - Tertio, de ritu eius. - Quarto, de effectu ipsius.