III, q. 7, Intro
De gratia eius secundum quod est singularis homo
Deinde considerandum est de coassumptis a filio Dei in humana natura. Et primo, de his quae pertinent ad perfectionem; secundo, de his quae pertinent ad defectum.
Circa primum consideranda sunt tria, primo, de gratia Christi; secundo, de scientia eius; tertio, de potentia ipsius.
De gratia autem Christi considerandum est dupliciter, primo quidem, de gratia eius secundum quod est singularis homo; secundo, de gratia eius secundum quod est caput Ecclesiae. Nam de gratia unionis iam dictum est.
Circa primum quaeruntur tredecim.
- Primo, utrum in anima Christi sit aliqua gratia habitualis. - Secundo, utrum in Christo fuerint virtutes. - Tertio, utrum in eo fuerit fides. - Quarto, utrum fuerit in eo spes. - Quinto, utrum in Christo fuerint dona. - Sexto, utrum in Christo fuerit timoris donum. - Septimo, utrum in Christo fuerint gratiae gratis datae. - Octavo, utrum in Christo fuerit prophetia. - Nono, utrum in eo fuerit plenitudo gratiae. - Decimo, utrum talis plenitudo sit propria Christi. - Undecimo, utrum Christi gratia sit infinita. - Duodecimo, utrum potuerit augeri. - Tertiodecimo, qualiter haec gratia se habeat ad unionem.