III, q. 46, Intro
De passione Christi
Consequenter considerandum est de his quae pertinent ad exitum Christi de mundo. Et primo, de passione eius; secundo, de morte; tertio, de sepultura; quarto, de descensu ad Inferos.
Circa passionem occurrit triplex consideratio, prima, de ipsa passione; secunda, de causa efficiente passionis; tertia, de fructu passionis.
Circa primum quaeruntur duodecim. - Primo, utrum necesse fuerit Christum pati pro liberatione hominum. - Secundo, utrum fuerit alius modus possibilis liberationis humanae. - Tertio, utrum iste modus fuerit convenientior. - Quarto, utrum fuerit conveniens quod in cruce pateretur. - Quinto, de generalitate passionis eius. - Sexto, utrum dolor quem in passione sustinuit, fuerit maximus. - Septimo, utrum tota anima eius pateretur. - Octavo, utrum passio eius impediverit gaudium fruitionis. - Nono, de tempore passionis. - Decimo, de loco. - Undecimo, utrum conveniens fuerit ipsum cum latronibus crucifigi. - Duodecimo, utrum passio ipsius Christi sit divinitati attribuenda.