III, q. 36, Intro
De manifestatione Christi nati
Deinde considerandum est de manifestatione Christi nati. Et circa hoc quaeruntur octo. - Primo, utrum nativitas Christi debuerit omnibus esse manifesta. - Secundo, utrum debuerit aliquibus manifestari. - Tertio, quibus manifestari debuerit. - Quarto, utrum ipse se debuerit manifestare, vel potius manifestari per alios. - Quinto, per quae alia manifestari debuerit. - Sexto, de ordine manifestationum. - Septimo, de stella per quam manifestata fuit eius nativitas. - Octavo, de veneratione magorum, qui per stellam nativitatem Christi cognoverunt.