III, q. 25, Intro
De adoratione Christi
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad Christum in comparatione ad nos. Et primo, de adoratione Christi, qua scilicet nos eum adoramus; secundo, de hoc quod est mediator noster ad Deum.
Circa primum quaeruntur sex. - Primo, utrum una et eadem adoratione sit adoranda divinitas Christi et eius humanitas. - Secundo, utrum caro eius sit adoranda adoratione latriae. - Tertio, utrum adoratio latriae sit exhibenda imagini Christi. - Quarto, utrum sit exhibenda cruci Christi. - Quinto, utrum sit exhibenda matri eius. - Sexto, de adoratione reliquiarum sanctorum.