II-II, q. 84, Intro
De adoratione
Deinde considerandum est de exterioribus actibus latriae. Et primo, de adoratione, per quam aliquis suum corpus ad Deum venerandum exhibet; secundo, de illis actibus quibus aliquid de rebus exterioribus Deo offertur; tertio, de actibus quibus ea quae Dei sunt assumuntur.
Circa primum quaeruntur tria.
- Primo, utrum adoratio sit actus latriae. - Secundo, utrum adoratio importet actum interiorem, vel exteriorem. - Tertio, utrum adoratio requirat determinationem loci.