II-II, q. 82, Intro
De devotione
Deinde considerandum est de actibus religionis. Et primo, de actibus interioribus, qui, secundum praedicta, sunt principaliores; secundo, de actibus exterioribus, qui sunt secundarii. Interiores autem actus religionis videntur esse devotio et oratio. Primo ergo de devotione agendum est; secundo, de oratione.
Circa primum quaeruntur quatuor.
- Primo, utrum devotio sit specialis actus. - Secundo, utrum sit actus religionis. - Tertio, de causa devotionis. - Quarto, de eius effectu.