II-II, q. 81, Intro
De religione
Deinde considerandum est de singulis praedictarum virtutum, quantum ad praesentem intentionem pertinet. Et primo considerandum est de religione; secundo, de pietate; tertio, de observantia; quarto, de gratia; quinto, de vindicta; sexto, de veritate; septimo, de amicitia; octavo, de liberalitate; nono, de epieikeia. De aliis autem hic enumeratis supra dictum est, partim in tractatu de caritate, scilicet de concordia et aliis huiusmodi; partim in hoc tractatu de iustitia, sicut de bona commutatione et innocentia; de legispositiva autem in tractatu de prudentia.
Circa religionem vero tria consideranda occurrunt, primo quidem, de ipsa religione secundum se; secundo, de actibus eius; tertio, de vitiis oppositis.
Circa primum quaeruntur octo.
- Primo, utrum religio consistat tantum in ordine ad Deum. - Secundo, utrum religio sit virtus. - Tertio, utrum religio sit una virtus. - Quarto, utrum religio sit specialis virtus. - Quinto, utrum religio sit virtus theologica. - Sexto, utrum religio sit praeferenda aliis virtutibus moralibus. - Septimo, utrum religio habeat exteriores actus. - Octavo, utrum religio sit eadem sanctitati.