II-II, q. 8, Intro
De dono intellectus
Deinde considerandum est de dono intellectus et scientiae, quae respondent virtuti fidei. Et circa donum intellectus quaeruntur octo.
- Primo, utrum intellectus sit donum spiritus sancti. - Secundo, utrum possit simul esse in eodem cum fide. - Tertio, utrum intellectus qui est donum sit speculativus tantum, vel etiam practicus. - Quarto, utrum omnes qui sunt in gratia habeant donum intellectus. - Quinto, utrum hoc donum inveniatur in aliquibus absque gratia. - Sexto, quomodo se habeat donum intellectus ad alia dona. - Septimo, de eo quod respondet huic dono in beatitudinibus. - Octavo, de eo quod respondet ei in fructibus.