II-II, q. 79, Intro
De partibus quasi integralibus iustitiae
Deinde considerandum est de partibus quasi integralibus iustitiae quae sunt facere bonum et declinare a malo, et de vitiis oppositis. Circa quod quaeruntur quatuor.
- Primo, utrum duo praedicta sint partes iustitiae. - Secundo, utrum transgressio sit speciale peccatum. - Tertio, utrum omissio sit speciale peccatum. - Quarto, de comparatione omissionis ad transgressionem.