II-II, q. 77, Intro
De fraudulentia
Deinde considerandum est de peccatis quae sunt circa voluntarias commutationes. Et primo, de fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus; secundo, de usura, quae fit in mutuis. Circa alias enim commutationes voluntarias non invenitur aliqua species peccati quae distinguatur a rapina vel furto.
Circa primum quaeruntur quatuor.
- Primo, de iniusta venditione ex parte pretii, scilicet, utrum liceat aliquid vendere plus quam valeat. - Secundo, de iniusta venditione ex parte rei venditae. - Tertio, utrum teneatur venditor dicere vitium rei venditae. - Quarto, utrum licitum sit aliquid, negotiando, plus vendere quam emptum sit.