II-II, q. 61, Intro
De partibus iustitiae
Deinde considerandum est de partibus iustitiae. Et primo, de partibus subiectivis, quae sunt species iustitiae, scilicet distributiva et commutativa; secundo, de partibus quasi integralibus; tertio, de partibus quasi potentialibus, scilicet de virtutibus adiunctis. Circa primum occurrit duplex consideratio, prima, de ipsis iustitiae partibus; secunda, de vitiis oppositis. Et quia restitutio videtur esse actus commutativae iustitiae, primo considerandum est de distinctione iustitiae commutativae et distributivae, secundo, de restitutione.
Circa primum quaeruntur quatuor.
- Primo, utrum sint duae species iustitiae, iustitia distributiva et commutativa. - Secundo, utrum eodem modo in eis medium accipiatur. - Tertio, utrum sit earum uniformis vel multiplex materia. - Quarto, utrum secundum aliquam earum specierum iustum sit idem quod contrapassum.