II-II, q. 57, Intro
De iure
Consequenter post prudentiam considerandum est de iustitia. Circa quam quadruplex consideratio occurrit, prima est de iustitia; secunda, de partibus eius; tertia, de dono ad hoc pertinente; quarta, de praeceptis ad iustitiam pertinentibus.
Circa iustitiam vero consideranda sunt quatuor, primo quidem, de iure; secundo, de ipsa iustitia; tertio, de iniustitia; quarto, de iudicio.
Circa primum quaeruntur quatuor.
- Primo, utrum ius sit obiectum iustitiae. - Secundo, utrum ius convenienter dividatur in ius naturale et positivum. - Tertio, utrum ius gentium sit ius naturale. - Quarto, utrum ius dominativum et paternum debeat specialiter distingui.