II-II, q. 45, Intro
De dono sapientiae
Deinde considerandum est de dono sapientiae, quod respondet caritati. Et primo, de ipsa sapientia; secundo, de vitio opposito. Circa primum quaeruntur sex.
- Primo, utrum sapientia debeat numerari inter dona spiritus sancti. - Secundo, in quo sit sicut in subiecto. - Tertio, utrum sapientia sit speculativa tantum, vel etiam practica. - Quarto, utrum sapientia quae est donum possit esse cum peccato mortali. - Quinto, utrum sit in omnibus habentibus gratiam gratum facientem. - Sexto, quae beatitudo ei respondeat.