II-II, q. 39, Intro
De schisma
Deinde considerandum est de vitiis oppositis paci pertinentibus ad opus; quae sunt schisma, rixa, seditio et bellum. Primo ergo circa schisma quaeruntur quatuor. - Primo, utrum schisma sit speciale peccatum. - Secundo, utrum sit gravius infidelitate. - Tertio, de potestate schismaticorum. - Quarto, de poena eorum.