II-II, q. 34, Intro
De odio
Deinde considerandum est de vitiis oppositis caritati. Et primo, de odio, quod opponitur ipsi dilectioni; secundo, de acedia et invidia, quae opponuntur gaudio caritatis; tertio, de discordia et schismate, quae opponuntur paci; quarto, de offensione et scandalo, quae opponuntur beneficentiae et correctioni fraternae.
Circa primum quaeruntur sex, - Primo, utrum Deus possit odio haberi. - Secundo, utrum odium Dei sit maximum peccatorum. - Tertio, utrum odium proximi semper sit peccatum. - Quarto, utrum sit maximum inter peccata quae sunt in proximum. - Quinto, utrum sit vitium capitale. - Sexto, ex quo capitali vitio oriatur.