II-II, q. 25, Intro
De obiecto caritatis
Deinde considerandum est de obiecto caritatis. Circa quod duo consideranda occurrunt, primo quidem de his quae sunt ex caritate diligenda; secundo, de ordine diligendorum. Circa primum quaeruntur duodecim. - Primo, utrum solus Deus sit ex caritate diligendus, vel etiam proximus. - Secundo, utrum caritas sit ex caritate diligenda. - Tertio, utrum creaturae irrationales sint ex caritate diligendae. - Quarto, utrum aliquis possit ex caritate seipsum diligere. - Quinto, utrum corpus proprium. - Sexto, utrum peccatores sint ex caritate diligendi. - Septimo, utrum peccatores seipsos diligant. - Octavo, utrum inimici sint ex caritate diligendi. - Nono, utrum sint eis signa amicitiae exhibenda. - Decimo, utrum Angeli sint ex caritate diligendi. - Undecimo, utrum Daemones. - Duodecimo, de enumeratione diligendorum ex caritate.