II-II, q. 23, Intro
De ipsa caritate
Consequenter considerandum est de caritate. Et primo, de ipsa caritate; secundo, de dono sapientiae ei correspondente. Circa primum consideranda sunt quinque, primo, de ipsa caritate; secundo, de obiecto caritatis; tertio, de actibus eius; quarto, de vitiis oppositis; quinto, de praeceptis ad hoc pertinentibus.
Circa primum est duplex consideratio, prima quidem de ipsa caritate secundum se; secunda de caritate per comparationem ad subiectum. Circa primum quaeruntur octo. - Primo, utrum caritas sit amicitia. - Secundo, utrum sit aliquid creatum in anima. - Tertio, utrum sit virtus. - Quarto, utrum sit virtus specialis. - Quinto, utrum sit una virtus. - Sexto, utrum sit maxima virtutum. - Septimo, utrum sine ea possit esse aliqua vera virtus. - Octavo, utrum sit forma virtutum.