II-II, q. 174, Intro
De divisione prophetiae
Deinde considerandum est de divisione prophetiae. Et circa hoc quaeruntur sex.
- Primo, de divisione prophetiae in suas species. - Secundo, utrum sit altior prophetia quae est sine imaginaria visione. - Tertio, de diversitate graduum prophetiae. - Quarto, utrum Moyses fuit eximius prophetarum. - Quinto, utrum aliquis comprehensor possit esse propheta. - Sexto, utrum prophetia creverit per temporis processum.