II-II, q. 163, Intro
De peccato primi hominis
Deinde considerandum est de peccato primi hominis, quod fuit per superbiam. Et primo, de peccato eius; secundo, de poena peccati; tertio, de tentatione qua inductus est ad peccandum.
Circa primum quaeruntur quatuor.
- Primo, utrum primum peccatum hominis fuerit superbia. - Secundo, quid primus homo peccando appetierit. - Tertio, utrum eius peccatum fuerit gravius omnibus aliis peccatis. - Quarto, quis plus peccaverit, utrum vir vel mulier.