II-II, q. 162, Intro
De superbia
Deinde considerandum est de superbia. Et primo, de superbia in communi; secundo, de peccato primi hominis, quod ponitur esse superbia. Circa primum quaeruntur octo.
- Primo, utrum superbia sit peccatum. - Secundo, utrum sit vitium speciale. - Tertio, in quo sit sicut in subiecto. - Quarto, de speciebus eius. - Quinto, utrum sit peccatum mortale. - Sexto, utrum sit gravissimum omnium peccatorum. - Septimo, de ordine eius ad alia peccata. - Octavo, utrum debeat poni vitium capitale.