II-II, q. 161, Intro
De humilitate
Deinde considerandum est de speciebus modestiae. Et primo, de humilitate, et superbia, quae ei opponitur; secundo, de studiositate, et curiositate sibi opposita; tertio, de modestia secundum quod est in verbis vel factis; quarto, de modestia secundum quod est circa exteriorem cultum.
Circa humilitatem quaeruntur sex.
- Primo, utrum humilitas sit virtus. - Secundo, utrum consistat in appetitu, vel in iudicio rationis. - Tertio, utrum aliquis per humilitatem se debeat omnibus subiicere. - Quarto, utrum sit pars modestiae vel temperantiae. - Quinto, de comparatione eius ad alias virtutes. - Sexto, de gradibus humilitatis.