II-II, q. 158, Intro
De iracundia
Deinde considerandum est de vitiis oppositis. Et primo, de iracundia, quae opponitur mansuetudini; secundo, de crudelitate, quae opponitur clementiae. Circa iracundiam quaeruntur octo.
- Primo, utrum irasci possit aliquando esse licitum. - Secundo, utrum ira sit peccatum. - Tertio, utrum sit peccatum mortale. - Quarto, utrum sit gravissimum peccatorum. - Quinto, de speciebus irae. - Sexto, utrum ira sit vitium capitale. - Septimo, quae sint filiae eius. - Octavo, utrum habeat vitium oppositum.