II-II, q. 144, Intro
De verecundia
Deinde considerandum est de partibus temperantiae in speciali. Et primo, de partibus quasi integralibus, quae sunt verecundia et honestas. Circa verecundiam autem quaeruntur quatuor.
- Primo, utrum verecundia sit virtus. - Secundo, de quibus sit verecundia. - Tertio, a quibus homo verecundetur. - Quarto, quorum sit verecundari.