II-II, q. 141, Intro
De temperantia
Consequenter considerandum est de temperantia. Et primo quidem, de ipsa temperantia; secundo, de partibus eius; tertio, de praeceptis ipsius. Circa temperantiam autem, primo considerare oportet de ipsa temperantia; secundo, de vitiis oppositis. Circa primum quaeruntur octo. - Primo, utrum temperantia sit virtus. - Secundo, utrum sit virtus specialis. - Tertio, utrum sit solum circa concupiscentias et delectationes. - Quarto, utrum sit solum circa delectationes tactus. - Quinto, utrum sit circa delectationes gustus inquantum est gustus, vel solum inquantum est tactus quidam. - Sexto, quae sit regula temperantiae. - Septimo, utrum sit virtus cardinalis seu principalis. - Octavo, utrum sit potissima virtutum.