II-II, q. 134, Intro
De magnificentia
Deinde considerandum est de magnificentia et vitiis oppositis. Circa magnificentiam autem quaeruntur quatuor. - Primo, utrum magnificentia sit virtus. - Secundo, utrum sit virtus specialis. - Tertio, quae sit materia eius. - Quarto, utrum sit pars fortitudinis.