II-II, q. 129, Intro
De magnanimitate
Deinde considerandum est de singulis fortitudinis partibus, ita tamen ut sub quatuor principalibus quas Tullius ponit, alias comprehendamus; nisi quod magnanimitatem, de qua etiam Aristoteles tractat, loco fiduciae ponemus. Primo ergo considerandum erit de magnanimitate; secundo, de magnificentia; tertio, de patientia; quarto, de perseverantia. Circa primum, primo considerandum est de magnanimitate; secundo, de vitiis oppositis. Circa primum quaeruntur octo. - Primo, utrum magnanimitas sit circa honores. - Secundo, utrum magnanimitas sit solum circa magnos honores. - Tertio, utrum sit virtus. - Quarto, utrum sit virtus specialis. - Quinto, utrum sit pars fortitudinis. - Sexto, quomodo se habeat ad fiduciam. - Septimo, quomodo se habeat ad securitatem. - Octavo, quomodo se habeat ad bona fortunae.