II-II, q. 114, Intro
De amicitia quae affabilitas dicitur
Deinde considerandum est de amicitia quae affabilitas dicitur; et de vitiis oppositis, quae sunt adulatio et litigium. Circa amicitiam autem seu affabilitatem quaeruntur duo. - Primo, utrum sit specialis virtus. - Secundo, utrum sit pars iustitiae.