II-II, q. 112, Intro
De iactantia
Deinde considerandum est de iactantia et ironia, quae sunt partes mendacii, secundum philosophum, in IV Ethic. Primo autem circa iactantiam quaeruntur duo. - Primo, cui virtuti opponatur. - Secundo, utrum sit peccatum mortale.