II-II, q. 102, Intro
De observantia
Deinde considerandum est de observantia, et partibus eius. Per quae de oppositis vitiis erit manifestum. Circa observantiam autem quaeruntur tria. - Primo, utrum observantia sit specialis virtus ab aliis distincta. - Secundo, quid observantia exhibeat. - Tertio, de comparatione eius ad pietatem.