II-II, q. 1, Intro
De fide
Circa virtutes igitur theologicas primo erit considerandum de fide; secundo, de spe; tertio, de caritate.
Circa fidem vero quadruplex consideratio occurrit, prima quidem de ipsa fide; secunda de donis intellectus et scientiae sibi correspondentibus; tertia de vitiis oppositis; quarta de praeceptis ad hanc virtutem pertinentibus.
Circa fidem vero primo erit considerandum de eius obiecto; secundo, de eius actu; tertio, de ipso habitu fidei.
Circa primum quaeruntur decem.
- Primo, utrum obiectum fidei sit veritas prima. - Secundo, utrum obiectum fidei sit aliquid complexum vel incomplexum, idest res aut enuntiabile. - Tertio, utrum fidei possit subesse falsum. - Quarto, utrum obiectum fidei possit esse aliquid visum. - Quinto, utrum possit esse aliquid scitum. - Sexto, utrum credibilia debeant distingui per certos articulos. - Septimo, utrum iidem articuli subsint fidei secundum omne tempus. - Octavo, de numero articulorum. - Nono, de modo tradendi articulos in symbolo. - Decimo, cuius sit fidei symbolum constituere.