I-II, q. 77, Intro
De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Deinde considerandum est de causa peccati ex parte appetitus sensitivi, utrum passio animae sit causa peccati. Et circa hoc quaeruntur octo. - Primo, utrum passio appetitus sensitivi possit movere vel inclinare voluntatem. - Secundo, utrum possit superare rationem contra eius scientiam. - Tertio, utrum peccatum quod ex passione provenit, sit peccatum ex infirmitate. - Quarto, utrum haec passio quae est amor sui, sit causa omnis peccati. - Quinto, de illis tribus causis quae ponuntur I Ioan. II, concupiscentia oculorum, concupiscentia carnis, et superbia vitae. - Sexto, utrum passio quae est causa peccati, diminuat ipsum. - Septimo, utrum totaliter excuset. - Octavo, utrum peccatum quod ex passione est, possit esse mortale.