I-II, q. 71, Intro
De vitiis et peccatis secundum se
Consequenter considerandum est de vitiis et peccatis. Circa quae sex consideranda occurrunt, primo quidem, de ipsis vitiis et peccatis secundum se; secundo, de distinctione eorum; tertio, de comparatione eorum ad invicem; quarto, de subiecto peccati; quinto, de causa eius; sexto, de effectu ipsius. Circa primum quaeruntur sex. - Primo, utrum vitium contrarietur virtuti. - Secundo, utrum vitium sit contra naturam. - Tertio, quid sit peius, utrum vitium vel actus vitiosus. - Quarto, utrum actus vitiosus possit esse simul cum virtute. - Quinto, utrum in omni peccato sit aliquis actus. - Sexto, de definitione peccati quam Augustinus ponit, XXII contra Faustum, peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem aeternam.