I-II, q. 31, Intro
De ipsa delectatione secundum se
Deinde considerandum est de delectatione et tristitia. Circa delectationem vero consideranda sunt quatuor, primo, de ipsa delectatione secundum se; secundo, de causis delectationis; tertio, de effectibus eius; quarto, de bonitate et malitia ipsius.
Circa primum quaeruntur octo. - Primo, utrum delectatio sit passio. - Secundo, utrum sit in tempore. - Tertio, utrum differat a gaudio. - Quarto, utrum sit in appetitu intellectivo. - Quinto, de comparatione delectationum superioris appetitus, ad delectationem inferioris. - Sexto, de comparatione delectationum sensitivarum ad invicem. - Septimo, utrum sit aliqua delectatio non naturalis. - Octavo, utrum delectatio possit esse contraria delectationi.