I-II, q. 26, Intro
De amore
Consequenter considerandum est de passionibus animae in speciali. Et primo, de passionibus concupiscibilis; secundo, de passionibus irascibilis.
Prima consideratio erit tripartita, nam primo considerabimus de amore et odio; secundo, de concupiscentia et fuga tertio, de delectatione et tristitia.
Circa amorem consideranda sunt tria, primo, de ipso amore; secundo, de causa amoris; tertio, de effectibus eius. Circa primum quaeruntur quatuor. - Primo, utrum amor sit in concupiscibili. - Secundo, utrum amor sit passio. - Tertio, utrum amor sit idem quod dilectio. - Quarto, utrum amor convenienter dividatur in amorem amicitiae et amorem concupiscentiae.