I-II, q. 19, Intro
De bonitate actus interioris voluntatis
Deinde considerandum est de bonitate actus interioris voluntatis. Et circa hoc quaeruntur decem. - Primo, utrum bonitas voluntatis dependeat ex obiecto. - Secundo, utrum ex solo obiecto dependeat. - Tertio, utrum dependeat ex ratione. - Quarto, utrum dependeat ex lege aeterna. - Quinto, utrum ratio errans obliget. - Sexto, utrum voluntas contra legem Dei sequens rationem errantem, sit mala. - Septimo, utrum bonitas voluntatis in his quae sunt ad finem, dependeat ex intentione finis. - Octavo, utrum quantitas bonitatis vel malitiae in voluntate, sequatur quantitatem boni vel mali in intentione. - Nono, utrum bonitas voluntatis dependeat ex conformitate ad voluntatem divinam. - Decimo, utrum necesse sit voluntatem humanam conformari divinae voluntati in volito, ad hoc quod sit bona.