I-II, q. 106, Intro
De lege Evangelii, quod dicitur lex nova
Consequenter considerandum est de lege Evangelii, quod dicitur lex nova. Et primo, de ipsa secundum se; secundo, de ipsa per comparationem ad legem veterem; tertio, de his quae in lege nova continentur. Circa primum quaeruntur quatuor. - Primo, qualis sit, utrum scilicet scripta vel indita. - Secundo, de virtute eius, utrum iustificet. - Tertio, de principio eius, utrum debuerit dari a principio mundi. - Quarto, de termino eius utrum scilicet sit duratura usque ad finem, an debeat ei alia lex succedere.