I, q. 90, Intro
De prima hominis productione quantum ad animam
Post praemissa considerandum est de prima hominis productione. Et circa hoc consideranda sunt quatuor, primo considerandum est de productione ipsius hominis; secundo, de fine productionis; tertio, de statu et conditione hominis primo producti; quarto, de loco eius.
Circa productionem autem consideranda sunt tria, primo, de productione hominis quantum ad animam; secundo, quantum ad corpus viri; tertio, quantum ad productionem mulieris.
Circa primum quaeruntur quatuor. - Primo, utrum anima humana sit aliquid factum, vel sit de substantia ipsius Dei. - Secundo, supposito quod sit facta, utrum sit creata. - Tertio, utrum sit facta mediantibus angelis. - Quarto, utrum sit facta ante corpus.