I, q. 9, Intro
De immutabilitate divina
Consequenter considerandum est de immutabilitate et aeternitate divina, quae immutabilitatem consequitur.
Circa immutabilitatem vero quaeruntur duo. - Primo, utrum Deus sit omnino immutabilis. - Secundo, utrum esse immutabile sit proprium Dei.