I, q. 88, Intro
Quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt
Deinde considerandum est quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt, scilicet immateriales substantias. Et circa hoc quaeruntur tria.
- Primo, utrum anima humana, secundum statum praesentis vitae, possit intelligere substantias immateriales quas angelos dicimus, per seipsas. - Secundo, utrum possit ad earum notitiam pervenire per cognitionem rerum materialium. - Tertio, utrum Deus sit id quod primo a nobis cognoscitur.