I, q. 63, Intro
De angelorum malitia quoad culpam
Deinde considerandum est quomodo angeli facti sunt mali. Et primo, quantum ad malum culpae; secundo, quantum ad malum poenae.
Circa primum quaeruntur novem.
- Primo, utrum malum culpae in angelo esse possit. - Secundo, cuiusmodi peccata in eis esse possunt. - Tertio, quid appetendo angelus peccavit. - Quarto, supposito quod aliqui peccato propriae voluntatis facti sunt mali, utrum aliqui naturaliter sint mali. - Quinto, supposito quod non, utrum aliquis eorum in primo instanti suae creationis potuerit esse malus per actum propriae voluntatis. - Sexto, supposito quod non, utrum aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum. - Septimo, utrum supremus inter cadentes, fuerit simpliciter inter omnes angelos summus. - Octavo, utrum peccatum primi angeli fuerit aliis aliqua causa peccandi. - Nono, utrum tot ceciderint, quot remanserunt.