I, q. 62, Intro
De perfectione angelorum in esse gratiae et gloriae
Consequenter investigandum est quomodo angeli facti sunt in esse gratiae vel gloriae. Et circa hoc quaeruntur novem.
- Primo, utrum angeli fuerint in sua creatione beati. - Secundo, utrum indiguerint gratia ad hoc quod ad Deum converterentur.`` - Tertio, utrum fuerint creati in gratia. - Quarto, utrum suam beatitudinem meruerint. - Quinto, utrum statim post meritum beatitudinem adepti fuerint. - Sexto, utrum gratiam et gloriam secundum capacitatem suorum naturalium receperint. - Septimo, utrum post consecutionem gloriae remanserit in eis dilectio et cognitio naturalis. - Octavo, utrum postmodum potuerint peccare. - Nono, utrum post adeptionem gloriae potuerint proficere.