I, q. 50, Intro
De substantia angelorum absolute
Post haec considerandum est de distinctione corporalis et spiritualis creaturae. Et primo, de creatura pure spirituali, quae in Scriptura sacra angelus nominatur; secundo, de creatura pure corporali; tertio, de creatura composita ex corporali et spirituali, quae est homo.
Circa vero angelos, considerandum est primo de his quae pertinent ad eorum substantiam; secundo, de his quae pertinent ad eorum intellectum; tertio, de his quae pertinent ad eorum voluntatem; quarto, de his quae pertinent ad eorum creationem.
De substantia autem eorum considerandum est et absolute, et per comparationem ad corporalia.
Circa substantiam vero eorum absolute, quinque quaeruntur.
- Primo, utrum sit aliqua creatura omnino spiritualis, et penitus incorporea. - Secundo, supposito quod angelus sit talis, quaeritur utrum angelus sit compositus ex materia et forma. - Tertio, quaeritur de multitudine eorum. - Quarto, de differentia ipsorum ab invicem. - Quinto, de immortalitate, seu incorruptibilitate ipsorum.