I, q. 39, Intro
De Personis ad essentiam relatis
Post ea quae de personis divinis absolute tractata sunt, considerandum restat de personis in comparatione ad essentiam, et ad proprietates, et ad actus notionales; et de comparatione ipsarum ad invicem.
Quantum igitur ad primum horum, octo quaeruntur.
- Primo, utrum essentia in divinis sit idem quod persona. - Secundo, utrum dicendum sit quod tres personae sunt unius essentiae. - Tertio, utrum nomina essentialia praedicanda sint de personis in plurali vel in singulari. - Quarto, utrum adiectiva notionalia, aut verba vel participia, praedicari possint de nominibus essentialibus concretive acceptis. - Quinto, utrum praedicari possint de nominibus essentialibus in abstracto acceptis. - Sexto, utrum nomina personarum praedicari possint de nominibus essentialibus concretis. - Septimo, utrum essentialia attributa sint approprianda personis. - Octavo, quod attributum cuique personae debeat appropriari.