I, q. 29, Intro
De personis divinis
Praemissis autem his quae de processionibus et relationibus praecognoscenda videbantur, necessarium est aggredi de personis.
Et primo, secundum considerationem absolutam; et deinde secundum comparativam considerationem.
Oportet autem absolute de personis, primo quidem in communi considerare; deinde de singulis personis.
Ad communem autem considerationem personarum quatuor pertinere videntur, primo quidem, significatio huius nominis persona; secundo vero, numerus personarum; tertio, ea quae consequuntur numerum personarum, vel ei opponuntur, ut diversitas et solitudo, et huiusmodi; quarto vero, ea quae pertinent ad notitiam personarum.
Circa primum quaeruntur quatuor. - Primo, de definitione personae. - Secundo, de comparatione personae ad essentiam, subsistentiam et hypostasim. - Tertio, utrum nomen personae competat in divinis. - Quarto, quid ibi significet.