I, q. 26, Intro
De divina beatitudine
Ultimo autem, post considerationem eorum quae ad divinae essentiae unitatem pertinent, considerandum est de divina beatitudine.
Et circa hoc quaeruntur quatuor. - Primo, utrum beatitudo Deo competat. - Secundo, secundum quid dicitur Deus esse beatus, utrum secundum actum intellectus. - Tertio, utrum sit essentialiter beatitudo cuiuslibet beati. - Quarto, utrum in eius beatitudine omnis beatitudo includatur.