I, q. 25, Intro
De divina potentia
Post considerationem divinae scientiae et voluntatis, et eorum quae ad hoc pertinent, restat considerandum de divina potentia.
Et circa hoc quaeruntur sex. - Primo, utrum in Deo sit potentia. - Secundo, utrum eius potentia sit infinita. - Tertio, utrum sit omnipotens. - Quarto, utrum possit facere quod ea quae sunt praeterita, non fuerint. - Quinto, utrum Deus possit facere quae non facit, vel praetermittere quae facit. - Sexto, utrum quae facit, possit facere meliora.